DOLIUM

DOLIUM
DOLIUM
vini receptaculum est: et quidem Dolia, Graece πίθους, sic a cadis distinguit Salmas. ut cados ex ligno: dolia fictilia fuisse dicat. Hinc graecorum Prov. Ε᾿ν πίθῳ τὴν κεραμείαν μανθάνειν. Vide eum ad Vopisc. in Carino, ubi de Doliaribus Tibicinibus, quos quidam fingunt, Pithaulas, pro Pythaulas, apud hunc
Auctorem legentes, multa, ut et infra in voce Pithaules. In horreis autem defodi Dolia, moris fuisse, notum e Scriptoribus Rei Rustic. Poetis et Iurecoss. Hinc Iul. Capitolinus, in Pio, inter omina Imperii, in Hetruria, inquit, Dolia, quae defossa fuerant, supra terram reperta funt. Vide ibi Casaub. Circa Alpes tamen, ligneis vasis condunt, circulisque cingunt, ait Plin. l. 24. c. 21. ubi de Romanorum more vina in Doliis colligendi, multa. Non enim in iis illud asservabant, sed inde in plura minora defundebant, ut amphoras, cados, urceos, quo ibi servaretur et inveterasceret, quod proin defusum vinum inde appellatum esse supra diximus. Vide Pignor. de Servis, ubi de Cella vinaria agens, vett. circa Alpes doliorum, quorum Plin. meminit, iconem exhibet, ut et hic passim in vocibus Cupa, Vinum etc. Ceterum infundendo in Dolia vinum numerantes mensuras, in principio numeri, non unum, sed multa, dixisse Vett. videbimus infra, in voce Wyrieles; uti de festo Atheniensium die, quo Dolia retinebant, ubi de Pithoegiis sacris; et de pittaciis, iis adfigi solitis; quibus vini patria et aetas indicarentur, in voce Pittacium. Sed et Dolium, machina militaris, apud Liv. l. 38. c. 7. ubi de Ambraciae obsidione, Nova etiam haud magni operis adversus eos (Romanos) qui in cuniculo erant, excogitata res est, Dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et fistulam ferream operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum fecêrunt, hoc tenui plamâ completum dolium ore in cuniculum verso posuêrunt. Per operculi foramina, praelongae hastae, quas sarissas vocant, ad summovendos hostes eminebant, scintillam levem ignis inditam plumae, folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accendêrunt. inde non solum magna vis fumi sed acrior etiam foedc quodam nidore ex adusta pluma quum totum cuniculum complesset, vix durare quisquam intus poterat. Vide quoque infra Ona, ubi latentes in doliis insidias, alio stratagematis genere, habes? it. Ventriloquus, ubi de spiritu e dolio seu aliquo quopiam vase responsa promente. Nec omittendum, quod non in praediis solum sua habuêre viridaria Vett. sed et in Doliis aggestâ terrâ defodêrunt uti discimus ex l. 26. ff. de instr. vel instru. Vide quoque infra in voce Viridarium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • dolium — DÓLIUM s.n. (ist.) Vas mare de lut de dimensiunile unui butoi, folosit de greci şi de romani pentru păstrarea lichidelor ori ca depozit de grâu. [pron. li um. / < lat. dolium]. Trimis de LauraGellner, 25.02.2005. Sursa: DN  DÓLIUM s. n. vas… …   Dicționar Român

  • Dolĭum — Dolĭum, 1) (röm. Ant.), großes thönernes Gefäß, auf welches der gekelterte Wein zur Gährung geworfen wurde; 2) (D. Lam., Tonne), Schneckengattung mit sehr bauchigem, querfurchigem Gehäuse, der Mundsaum wellenartig ausgebuchtet; Arten: D. Galea… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • dolium — ● dolium nom masculin (mot latin) Synonyme de pithos. ● dolium (synonymes) nom masculin (mot latin) Synonymes : pithos …   Encyclopédie Universelle

  • Dolium — Do li*um, n. [L. large jar.] (Zo[ o]l.) A genus of large univalve mollusks, including the partridge shell and tun shells. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Dolĭum — Dolĭum, s. Faßschnecke …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Dolium — A dolium (plural: dolia) is a large earthenware vase or container used in ancient Roman times for storage or transportation of goods. Dolia at Ostia Antica. Contents 1 …   Wikipedia

  • Dolium — Ein dolium (lateinisch, Plural dolia) ist ein fassförmiges Tongefäß, das in weiten Teilen des Römischen Reichs zur Lager und Vorratshaltung verwendet wurde. Eingegrabene dolia in der Villa Boscoreale, teilweise mit Deckeln …   Deutsch Wikipedia

  • Dolium — Dolia au musée des docks romains. Le dolium (pluriel latin : dolia) est un vase de très grande taille de l Italie antique, d une contenance allant jusqu à 1 200 litres (voire 2 500[ …   Wikipédia en Français

  • dolium — /doh lee euhm/, n., pl. dolia / lee euh/. a large earthenware jar used by the ancient Romans. [1475 85; < L dolium] * * * …   Universalium

  • dolium — (do li om ) s. m. Nom scientifique du genre tonne (mollusques). ÉTYMOLOGIE    Lat. dolium, tonneau …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”